CORDUBA (de)

CORDUBA (de)
de CORDUBA
illustris in Hispania Familiae nomen, quae in Gallaecia primum floruit, sub nominibus de Temez et Chantada, dein a Corduba Mauris erepta nomen sortita est, ac in Andaluzia sedem fixit. Rami eius praecipui tres sunt. Primus est de Aguilar, cuius auctor Consalvus Fernandez de Corduba Dn. de Aguilar genuit Alfons. Dn. de Aguilar et Didacum Fernand. Du. de Baena. Illius posteri nomen de Aguilar retinuerunt, usque ad Petr. Alfonsi abnepotem, Marchionis de Priego titulum nactum, quem filia Catharina domui Suareziae de Figueroa intulit, nupta Alfonso. Laur. Suarezii de Figueroa, C. de Feria filio. Sed et Marchionis huius frater Franc. Pachecus de Corduba, Dom. de Almunnar in Granata dedit: ac patruus Consalv. de Corduba, celeberrimus ille bellicus Imperator titulis Ducis Sesae, Ter. novae Sanctangeli, March. Bitonti atque Principis Squillacii, superbivit, quos paulo post filia Elvira agnato Comiti de Cabra attulit. Hos Comites alter Consalvi
superioris fil. Didacus progenuit (eorum quoque Auctor, qui sub nomine de Roxas aliquandiu Pozam tenuêre.) Nepos enim ipsius Didacus Ferdinand. axioma illud Comit. de Cabra nactus est, A. C. 1455. in cuius liberis diversae lineae coeperunt. Martinus Dominos de la Campana, cum cognomin. Ponce de Leon, Sancius Dominos de Casapalma his vero prior Didacus Comites Cabrae propagavit: iterum per posteriores filios, Inicum, Dominorum de Guetor de Santillan; et Antonium, Domin. de Torrequebradilla auctor. Primus vero, Diacus Patri successit, atque Ludovicum ultimi lineae primariae Comitis de Cabra ac Duc. de Sesa Consalvi improlis, atque heredis Beatricis Fernando de Corbuda, nuptae patrem, Petrum Dominorum de Zariab, atque Alvarum Dominorum de Valenzulea, satores genuit. Alter ramus est Dominorum ac Comitum de Alcaudete, qui Velascorum cognomen, ob Alfonsi Ferdinand. Cordubensis atque Mariae Velascae connubium assumpserunt. Ex cuius lineae postgenitis aliae novae quoque ortae sunt. Tertius est Marchio de Comares, qui prius Domini de los Donzeles fuerant, donec Didacus Fernandez Marchionis impetriaret axioma. Huic a Iohanna Folckia de Candona et Aragona Duc. de la Cardona et Segorbia Com. de Prades, Didaco Fernandez de Corduba M. de Comares nuptâ, etiam successio illata est. Vide Phil. Iac. Spenerum, Theat. Nob. Europ. tom II. in Ind. et eiusd. tomi p. 74. genesin Marchionum de Priego ex ramo primo: p. 120. Velascorum, ex secundo: et p. 27. Marchion. de Comares, ex tertio. Idem tom. III. Alfonsum Ferdinand. de Corduba Marchion de Priego Ducem de Feria, ex Iohanna Henrici de Ribera, fuscepisse Ludovicum Ignatium Ferdinand. de Corduba Figuerora Aguilar Marchion. de Priego Ducem de Feria Marchionem de Montalvan et Villalva, habet: cui nupsit Maria Anna Cordubensis d'Aragon, p. 78.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Corduba — Saltar a navegación, búsqueda Córdoba, Puente Romano y Mezquita Catedral Se conoce como Córduba a la capital de la provincia Bética de la Hispania romana, siendo una de las fases de esplendor de la actual ciudad de Córdoba …   Wikipedia Español

  • CORDUBA — Baeticae Hispaniae urbs clarissima, Episcopalis utriusque Senecae, Lucani, magni Capitanei Gonzales, Ivan Menae, Poetae Hispani. Ambrosii Moralis, Historici patria, ad fluv. Quadalquivir. Martialis, l. 1. Epigr. 62. ad Licinianum, v. 7. Duosque… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Cordŭba — (a. Geogr.), Stadt im Bätischen Spanien, jetzt Cordova, s.d. 2) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Corduba — Cordŭba, Stadt in Hispania Baetica, jetzt Córdoba …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Corduba — Le pont romain de Cordoue. Corduba est connue comme la capitale de la province de Bétique en Hispanie romaine, et comme l une des phases de la splendeur de l actuelle ville de Cordoue. Histoire …   Wikipédia en Français

  • Corduba — Córdoba Wappen Karte von Spanien …   Deutsch Wikipedia

  • Corduba, SS. — SS. Corduba et Fortunata, (22. Oct.), erlitten zu Rimini in Italien den Martertod. (El.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Corduba (Asteroid) — Asteroid (365) Corduba Eigenschaften des Orbits (Simulation) Orbittyp Hauptgürtelasteroid Große Halbachse 2,8046  …   Deutsch Wikipedia

  • Corduba — ► HISTORIA Colonia romana situada en la actual ciudad de Córdoba …   Enciclopedia Universal

  • (365) Corduba — Corduba Descubrimiento Descubridor Auguste Charlois Fecha 21 de marzo de 1893 Elementos orbitales …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”